monumenta.ch > Plinius > sectio 111

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Plinius, Naturalis Historia, 31, 111
{XLVI} Nitrariae Aegypti circa Naucratim et Memphin tantum solebant esse, circa Memphin deteriores. nam et lapidescit ibi in acervis, multique sunt cumuli ea de causa saxei. faciunt ex his vasa nec non et frequenter liquatum cum sulpure coquentes. in carnibus quoque, quas inveterari volunt, illo nitro utuntur. sunt ibi nitrariae, in quibus et rufum exit a colore terrae.